monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 93
{XXIX} magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum, crassitudine quadrantali - maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae -, solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis.